previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

690Talibus Oenides urget; simul incita dictis
heroum manus. ante omnes Argoa iubebat
vincla rapi Calais. furias miratur ovantum
Aeacides, multusque viri cunctantia corda
fert dolor, an sese comitem tam tristibus actis
[p. 79] 695abneget et celsi maerens petat ardua montis.
non tamen et gemitus et inanes desinit iras
fundere. 'quis terris pro Iuppiter' inquit 'Achaeis
iste dies, saevi capient quae gaudia Colchi.
non hi tum flatus, non ista superbia dictis,
700litore cum patrio,1 iam vela petentibus austris,
cunctus ad Alciden versus favor: ipse iuvaret,
ipse ducis curas meritosque subiret honores.
iamne animis, iam gente pares, atque inclita vulgi2
dextera? nulla fides, nulli super Hercule fletus?
705nunc Porthaonides, nunc dux mihi Thracia proles?,
aspera nunc pavidos contra ruit agna leones?
bane ego magnanimi spolium Didymaonis hastam,
quae neque iam frondes virides nee proferet umbras,
ut semel est evulsa3 iugis ac matre perempta
710fida ministeria et duras obit horrida pugnas,
testor et hoc omni, ductor, tibi numine firmo:
saepe metu, saepe in tenui discrimine rerum
Herculeas iam serus opes spretique vocabis
arma viri,4 nec nos tumida haec tum dicta iuvabunt.'

715Talibus Aeacides socios terroribus5 urgens
inlacrimat multaque comas deformat harena.
fata trahunt, raptusque virum certamine ductor
ibat et optenta mulcebat lumina palla.
hie vero ingenti repetuntur pectora luctu,
720ut socii sedere locis nullaeque leonis
exuviae tantique vocant6 vestigia transtri.
flet pius Aeacides, maerent Poeantia corda,
ingemit et dulci frater cum Castore Pollux.
omnis adhuc vocat Alciden fugiente carina,
725omnis Hylan, medio pereuntia nomina ponto.
[p. 80]

Dat procul interea toto7 pater aequore signum
Phorcys et immanes intorto murice phocas
contrahit antra petens; simul et Massylus et una
Lyctius et Calabris redit armentarius arvis.
730ilicet extremi nox litore Solis Hiberas
condidit alta domos et sidera sustulit axis.8
flumina conticuere, tacet cum flatibus9 aequor.

Amphitryoniades nec quae nova lustra requirat,
nec quo temptet iter, comitis nec fata parenti
735quae referat, videt, aut socios qua mente revisat.10
urit amor, solisque negat decedere11 silvis.
non aliter gemitu12 quondam lea prolis ademptae
terga dedit;13 sedet inde viis inclusaque longo
pervigilant castella metu; dolor adtrahit orbes
740interea et misero manat iuba sordida luctu.

1 cum patrio M, cupatrio V

2 iam gente M2, iam negenite VS | inclita SM, indita V | uulgi X2MT, uului V

3 aeuulsa V, excussa C

4 uiri SM, uir V | tum XM, dum V

5 terroribus V, sermonibus C

6 uocant V (Valerium sic scripsisse pro uacant docet IV 248)

7 toto XM2, tot V

8 axis M2, aris V, astris C

9 Flamina TC, sel cf. Cir. 233 et Skutschii explicationem Gallus und Vergil p. 51 sqq. | tacet Burmann, iacet VC | sine flatibus C

10 reuisat V1 ut vid., XM, reuirat V

11 decedera V

12 gemitu dativus est

13 terga dedit i. e. cessit, cf. Volliner ad Stat. Silv. II 6. 93

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: